À Christiaen Utenbogard, le 21 décembre 1663
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 154 vo.

Liber Salmasij exiguus est, multa attingit dubia de Manna,
nec concludit : dubium suum lectorem relinquit, multa permiscet,
Arabica, et de ex Arabibus multa producit : quamvis totum nostrum Manna
non accedat ad ejus naturam, nec quidquam habeat commune cum genere.
Dedi olim in Auditorio regio lectiones aliquot, in quib. quadruplex
Manna constituebam : 1. est Manna Hebræorum seu Chaldæo-
rum,
quod pluebat in deserto filijs Israel, egressis ex Ægypto,
ac errantibus per Arabiam ; et fuit illis cibus miraculosus : de qua
in Exodo : et apud Interpretes Exodi multa habentur. 2. est
Manna Græcorum, Dioscoridis et Galeni : sunt micæ thuris
elisæ. 3. est Manna Arabum, quod in calidissimis regionibus, post
frigidas noctes, aliquando colligitur, sed exigua copia : ad nos numquam
advehitur propter locorum distantiam : adde quod est levissimum medicamen-
tum, et lenissimum, quod blandè purgat, pueris et prægnantibus. Sed quia nullum
est in tota Europa, tale Manna, nequidem Calabriam excipio, insti-
tores Itali, versipelles et astuti nebulones, callidissimi seplasarij ;
ejus loco, 4. Manna nobis substituerunt, quod est hodiernum, ex
quo toti Europæ fucum faciunt, illúdq. componunt ex saccharo
liquato, non optimo, melle filtrato, et scammonio, vel succo tithy-
malilorum, etc. Nec tanta copia colligitur per annum integrum in universa
Arabia, verum istud Manna Arabum, quanta hodie vænale pro-
stat et hodie reperitur in officina unius ex nostris Seplasiarijs.
Ergo Manna nostrum non est verum ac legitimum Manna, sed
medicamentum fucatum et adulteratum, à quo, Medicorum socordia et
ignavia, multi hodie decipiuntur. Concedo totum, etc. quæ tamen
singula, limato tuo judicio ac amicæ censuræ subijcio : Ego illo vix
utor, et rarò : purgat enim fortiter colliquando, solas aquas detrahit,
caliditatem febrilem adauget, sitim excitat, etc. ^ quæ sunt notæ pravi/ imò pessimi medicamenti. Cl. Cl. virum D. Mart.
Schoockium
, et ejus filios omnes saluto : quidquid in posterum emittet
in lucem, habebo et amplectar, sed patienter expectabo : Ejus librum
de Fermentatione accepi : miror singularem ejus ac tam latè diffusam
eruditionem : de eo 2 possum 1 verè affirmare, quod olim Cicero, in Epistolis ad

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 21 décembre 1663. Note t

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1305&cln=t

(Consulté le 15.11.2019)

Licence Creative Commons