À Sebastian Scheffer, le 14 juillet 1664
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 172 vo.

Sed dic sodes : estne verum apud vos decessisse D. Schroderum, Pharma-
ciæ scriptorem ?
quî se habet venerandus Senex D. Parens tuus ? quî duo
viri eximij, Petrus Lotichius, et Io. Daniel Horstius : illius Commentationes
in Petronium
quando venient ? hic v. quid novi molitur ? Tres illos Seno-
nes officiosissimè saluto. Verum patere ut Te rogem : eme mihi quæso
sequentres libellos in Urbe vestra olim editos, nempe Iosephium de Aromatarijs
Disputat. de Rabie contagiosa.
1626. in 4. Io. Guidij, Volat. de Minerali-
bus Tractatum, etc.
1627. in 4. Othonem Fabrum, in Paradoxis de morbo
Gallico :
et alia quæ edidit : ut et Fabri Pathologia Spagirica. Hîc
agitur de Legato Rom. Pontificis, Urbem nostram solemni pompa et
magno comitatu ingressuro intra aliquot dies. De Nic. Fouquet, ut et
de alijs peculatoribus, nihil habetur novi. Vale, et me ama. Paris.
die Lunæ, 14. Iulij, 1664.

Tuus ex animo, G.P.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 14 juillet 1664. Note t

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1337&cln=t

(Consulté le 20.04.2021)

Licence Creative Commons