À Jan van Horne, le 19 septembre 1664
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 177 ro.

non reversurus ante mensem Martium, quum hybernis mensibus usque ad Martium,
toti sint Philiatri in dissectionibus Anatomicis, tam in Scholis Medicorum, (ubi ijsdem
mensibus habentur quoque plures Disputationes publicæ,) quàm in alijs locis privatis,
in quibus omnium oculis subijciuntur atque revelantur omnia mysteria humanæ compo-
sitionis. Duplicem jacturam eámq. insignem fecit ab anno Academia vestra, ex obitu
amborum vestrorum Professorum, virorum clariss. mihique carissimorum, D.D. Vorstij et
Lindani :
et utinam uterque viveret : sed sic fuit in fatis : imò utinam D. Lindanus Galeni nostri
doctrinam fortiùs coluisset, venæ sectionem, princeps in Arte nostra præsidium, citiùs in proprium usum
revocasset, et Chymicæ vanitatis insanis pollicitationibus minùs inescatus, pro generoso præsidio
potionem ex mortifero stibio medicatam, ne dicam intoxicatam non hausisset : si sic egisset, adhuc
haud dubiè viveret, libros scriberet, ac æternitati pingeret : sed, proh dolor, manus ipsa deside-
ratur : tanti est sapere, et sibi-ipsi cautè consulere. De re literaria nihil hîc habemus novi :
Sennertus totus denuo excuditur Lugduni Celtarum. Fulquetus olim Nomophylax, et alij publicani,
gemunt adhuc in vinculis. Vale, et me ama, Vir Cl. Parisijs, die Ven. 19. Sept. 1664. Tuus etc. G.P.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Jan van Horne, le 19 septembre 1664. Note t

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1349&cln=t

(Consulté le 08.02.2023)

Licence Creative Commons