À Johann Georg Volckamer, le 13 février 1665
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 185 ro.

occurrat, arripiam, et mittam : Liber iste totus est Gallicus, nempe versio textus Græci Pauli
Æginetæ, de re chirurgica.
Annotationes Iacobi Dalecampij in ipsum unum quodque caput : et aliæ
Annotationes Anonymi cujusdam viri doctissimi, Doctoris Med. Paris. Ille a. fuit Simon
Pietreus, qui hîc obijt anno 1618. Iac. de Marque duplicem Tractatum antehac misi. Le
Chirurgien Operateur par Ioseph Coüillard
, quæritur, et postea mittetur cum alijs.
Dubitationes Gourmeleni super Opera Chirurgica Parei : Sanè librum illum numquam
vidi, nequidem audivi quidquam : Utrumque tamen Authorem apprime novi : Ambr. Parei
Chirurgia
authorem habet Doct. Medicum Paris. Io. Hautin : qui hîc obijt anno 1616.
Steph. Gourmelinus, Parei coætaneus, fuit Doctor Med. Paris. Decanus Medicæ
Facultatis, et Professor regius doctissimus, qui hîc obijt anno 1593. Novi duos ejus filios, parum
ingeniosos, et erudito patri valde dissimiles. Superest unus, M. Iacques Roy, Chirurgien du Roy,
Chirurgie.
In his verbis nihil intelligo, haud dubiè latet aliquod medum : ideòq. recurre ad
titulum. Quod vocas du Cachou, hîc passim prostat apud Aromatorios : est
succus quidam concretus, Indicus, quo utuntur Aulici post pastum, ad juvandam, ut
ajunt, digestionem, et suave olentiam oris conciliandam : facilè mittam si volueris,
per Francofurtum, ad Amicum nostrum, D. Io. Dan. Horstium, qui etiam de Te
nuper ad me scripsit ; ille v. acceptum facilè transmittet ad Te : pretium erit nullum,
si libenter acceperis : Ex Indijs defertur per Batavos, et Lutetiam mittitur : ex eo
componuntur ab Aromatarijs trochisci quidam adversus raucedinem, etc. Habemus
hîc fragmentum Petronij, quod nec intelligo, nec probo : non dubito esse aliquid adulteri-
num et supposititium : longè aliter olent catuli quàm sues. De libris à D. Rolfinkio
expetitis, suprà respondi ; de pretio non debet curare Vir Cl. quem ex animo saluto.
Utinam omnes Turcæ laborent febre Hungarica et pestilenti, à qua suffocentur omnes
qui nos oderunt. Libri Gallici editio de Regum nostrorum historia per D. de Mezeray, in dies
procedit : confectum ad Te mittam si volueris : de quo tunc Te monebo ; neq. enim pro-
stabit ante tres menses. Utinam habere possem Cl. Rolfinckij Disputationem de Usu
diaphoreticorum,
Ienæ habitam. Quem polliceris fasciculum patienter expecto :
sed cum eo mitte Indiculum pretij, ut refundam D. Picques. Nihil hîc habemus
novi, de rebus politicis. Editur Lugduni quidam libellus de postremo Cometa, qui
authorem habet quendam de familia Loyolotica. Indica mihi quæso ætatem Cl.
virorum, Dilheri, Felwingeri et Rolfinkij. Nuper hîc obijt unus è nostris, qui
per varias artes famam sibi quæsiverat : insano quodam Chymiæ œstro peritus, stibio
suo multos necavit : tandem incidit in calculum vesicæ, à quo per sectionem liberatus est :
(neq. enim Chymistæ nostri habent sibi secreta quæ frangant calculum, licet alijs pollicentur :)
postea incidit in quartanam, quæ genuit hydropem : qui lethalis factus, gloriosum
agyrtam et nebulonem πολυφάρμακον transmisit illuc unde negant redire
quemquam.
Empirici apug Gal. sunt πολυφαρμακοι. Non tam usus est quàm abusus stibio, lapide Butler, oculis cancri, laudano
opiato, pulvere Peruviano, elaterio, gummi gutta, et alijs venenis. Vale, et me ama, Vir Cl.
Parisijs, 13. Febr. 1665.

Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 13 février 1665. Note t

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1374&cln=t

(Consulté le 17.09.2019)

Licence Creative Commons