À Johann Daniel Horst, le 3 juin 1665
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 190 ro.

vestrum saluto, cum D. Laurentio Straussio, genero tuo. Filius tuus nuper interfui[t]
sectioni vesicæ ad eruendum calculum, in magno illo Xenodochio Parisiensi, ubi vidit admo[dum]
peritè feliciter operantem, (quo non præstantior alter unquam fuit,) Franciscum Collot, peritissimum Cystotomum, pronepotem et abnepotem
ejusmodi Collodeorum, de quib. tam honorificè loquutus est noster Lud. Duretus, comm.
in Coacas Hipp. Proximo mense videbit infinitam Stirpium varietatem, quæ demonstrabuntur
in Horto regio, cujus descriptio luculenta cis paucos dies prodibit, in fol. Quatuor millia
plantarum continebit iste liber. Regina Parens malè semper habet ex atrabilario et
cancroso tumore mammæ sinistræ, quidquid frustra nitantur, nec hilum proficiunt
væjovnes illi aulici, Empirici, sufflones et nugivenduli : sed hoc insitum est Principibus et
aulicis, ut sæpe decipiantur à talibus medicastris : si tandem aliquando ex aula pellan-
tur isti agyrtæ, et ac æterno exilio mulctentur, quod jampridem promeruerunt, tunc
viri boni seriò dicent cum Ovidio, Poscimur Aonides. Interea bene vale, Vir Cl. et me, quod
facis, amare perge. Parisijs, 30. Maij Iunij, 1665.

Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Daniel Horst, le 3 juin 1665. Note t

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1387&cln=t

(Consulté le 23.01.2021)

Licence Creative Commons