À Bernhard Verzascha, le 25 août 1665
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 194 vo.

Hispaniam et Italiam, ubi fœderatos et sibi amicos habet Bibliopolas. In Gallia
non tam bene audit Riverius, propter pauciora bene medendi præcepta : nimis est addictus
medicamentis Chymicis, nimis est Empiricus, nimis siccus : pauca docet ex Hipp. et Galeno, quos
numquam legit : in conficiendo suo libro, Dan. Sennerti, laboriosissimi ut et utilissimi
Scriptoris vitulâ aravit : et pessimi nebulonis ac 2 Iudæi 1 impostoris, nempe Zacuti
mendacijs et fabulosis observationibus, Marranus ipse, ex Iudæis oriundus, Opus
suum consarcinavit : quorum criminum partem jam ante aliquot annos ei objectam fuisse
audio à viro doctissimo Herm. Conringio, Prof. Helmæstadiensi. Possent et alia
multa ei obijci : sed non est mihi tanti : imò absit ut cornicum oculos configere velle
videar : neq. illum ira mea dignum censeo. Tu editione tua Riverium meliorem
fecisti, tot superflua resecando, et doctissimis Riolani nostri cogitationibus eam
locupletando. Sed sinamus mortuos sepelire mortuos etc. Vale, Vir Cl. et me
amare perge. Burcardum tuum saluto. Parisijs, die Martis, 25. Aug. 1665.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Bernhard Verzascha, le 25 août 1665. Note t

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1397&cln=t

(Consulté le 08.02.2023)

Licence Creative Commons