À Philipp Jakob Sachs von Lewenhaimb, le 10 février 1666
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 204 vo.

eruditionis varietatem et ubertatem quam ubique plena manu sparsisti, per
infinitam illam lectionem quâ polles, et alios ævi nostri scriptores longè superas.
Habes igitur paucis quid de Te libroque tuo sentiam : et hoc accipias velim,
ut certum et apertum candidæ mentis candoris mei argumentum. Quod spectat ad Circulationem
sanguinis,
nullum video disputandi finem : undique mihi occurrunt dubia,
qæcumque illa sit, vel Harveana, vel Riolanica : et ut verè dicam, neutram
amplector : quamvis de motu sanguinis non dubitem, sed ipsius motus modum et spectaculum
non capio, ut neque ejusdem terminum, nec finem aut initium : ideóq. ne temerè
loquar, aut 2 frustra 1 aliquid pronuntiem, Scepticum agam, et dumtaxat dicam,
επεχω, και ουδεν οριζω : Veniet Donec veniat Elias qui revelabit, et Anatomicum vel
Philosophicum ænigma tot difficultatibus involutum explicabit : tunc enim plenam
fidem adhibebo tantum mysterium revelanti, præsertim si ex tantæ quæstionis
illustratione, quæ tot ingenia hactenus exercuit, sequatur aliquod commodum, aut studijs nostris emolumentum,
quod internorum morborum curationem promoveat ; ^ in quam totus incumbo ab/ annis plusquam 42. Curiosis/ istis novitatibus vix quid-/quam tribuo, imò nequidem/ mihi licet per otium : nobis/ enim non licet esse tam disertis,/ Musas qui colimus superiores,/ ac severiores. De tua Gammarologia,
quam avidè expecto, Deo dante proficiam, et fructum aliquem referam, postquam
accepero : quod spero futurum mense proximo, per Amicum meum singularem,
D. Io. G. Volckamerum, Doct. Med. Noribergensem. Hîc habemus adhuc D. Ioa.
Elsnerum
, popularem tuum, virum optimum ac egregium, qui postquam reversus fuerit in
patriam, singularis meæ in Te observantiæ certum faciet. Vale, Vir Cl. méq.
Tui amantissimum et obsequentissimum redama. Parisijs, x. Febr. 1666. Tuus etc.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Philipp Jakob Sachs von Lewenhaimb, le 10 février 1666. Note t

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1424&cln=t

(Consulté le 01.08.2021)

Licence Creative Commons