Ms BIU Santé no 2007, fo 206 ro.
et an illos Tibi habeas, ac in potestate tua, quos D. Horstius ex voto meo Tibi debuit
reddere. De altero fasciculo non memini quid contineret, nec per quem acceperis : hoc tamen
scio, me ad Te scripsisse ter, mensibus Iunio et Majo, et in aliqua ex illis me reposuisse
Errata typographica libri de Medicamentis Officinalibus Cl. Hofmanni. Malè sit infideli
tabellario qui me decepit : sed quis sit ille nescio : si sciero væ Tibi tabellarie : interea
v. laus sit Deo Opt. Max. si cætera habeas, et penes Te fuerint : in posterum, ero
cautior, et sapiam, si Deus voluerit, tuáq. mandata observabo. Tutissimam
omnium puto esse viam per D. du Clos, Med. Metensem, qui nunc est Parisijs, pro
negotijs suæ Civitatis. Cognatum tuum ego magnifacio, et puto eum esse virum
optimum. Iamdudum accepi quæ concredita fuerunt D. Widerholdt, et gratias ago : ^ sed inter illa non de pre-/hendi Orationem de bona mente.
Quæstiones Medico-Legales Pauli Zacchiæ eduntur apud vestrum Schonwetterum,
et hoc scio : misi enim ante mensem, Privilegium regium, ut antehac feceram pro Obs.
Schenkij, ad D. Beyerum. Sed vester ille Schonwetterus nónne edidit Iac. Pontani,
Ies. Germani, Attica bellaria, in 8. ubi si prostent vænalia, vellem habere. Cl. virum
D à Vorburg, quantum in me est, officiosè saluto : sed quod à me petit ut faciam,
nondum potui præstare, varijs impeditus negotijs, quæ me hactenus tamen non necarunt.
Cl. Lotichium saluto, cui utinam aliquo modo utilis esse possem, miserimmiso
hisce temporibus, hocce sæculo, literatis hominibus inimicisissimiso, imò et ipsi virtuti. Sed quî valent
uxor tua, tuúsque filiolus : utrumque saluto, cum tua bona venia. De bello Anglico,
aut Belgico, hîc incerta sunt omnia. Tandem Regina Parens obijt, in manibus Empiricorum
et agyrtarum, per quos diutius superesse ei non licuit, cum suo vino enetico stibiato, cum
suis granulis narcoticis, et alijs Chymisticis medicamentis : Sic moriuntur Principes, sic
volunt decipi, sic etiam decipiuntur, et jugulantur. ^ Te tuámq. familiam servet
Deus Opt. Maximus. Vale, Vir Cl. et me ama. Parisijs, 9. Martij, 1666.
^ Si quando voles ad me scriberes, trade tuas Domino Persod, Mercatori qui hancce meam
Tibi reddet : per hanc viam quidquid scripseris, tutò mihi reddetur, et quam citò. De
tuo Chalcographo nihil scribis ; quandonam veniet pars illa decima ? Primum folium
editionis Ienensis libri de Medicamentis officinalibus Ch. Hofm. non requiro : mihi satis erit
si emendatissima prodeat. isthæc Editio. |