À Werner Rolfinck, le 16 août 1666, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 209 ro.

Io. Riolani fuit avunculus. Dicam verbo, vir fuit maximus, et sæculi sui alter
Socrates, Hipp. et Galenus. Sed dices, mi Guernere, quorsum ista ? quæ ideó ad Te
scribo, ut per me scias quantus vir apud nos fuerit Nicol. Pietreus : et si aliàs
recurrat occasio tantum virum nominandi, publicè laudetur pro dignitate, et
dicatur Nic. Pietreus, Med. Paris. vir doctissimus, aut vir maximus : nefas enim est
tantum virum sine absque honoris elogio prætermittere. Et hæc pro Thesi tua de diaphore-
ticorum usu.
Ad specialem tuam Medicinam venio : liber est bonæ frugis ple-
nissimus : in quo præsertim, et inter alia multa laudo quæcumque scripsisti
de natura medicamentorum purgantium, in particulari : sed utinam Typographus
tanto Operi præmisset Indicem Capitum. Vive, vale, et me ama, Vir Cl. Parisijs,
16. Aug. 1666.

Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Werner Rolfinck, le 16 août 1666, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1438&cln=t

(Consulté le 05/05/2024)

Licence Creative Commons