À Heinrich Meibomius, le 18 février 1667
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 214 vo.

de Cervisia gaudeo typis mandari : utinam brevi prodeat in lucem. Filij mei Te salutant, et
majoris natu filiolus, Nepos meus, quem hîc vidisti, ut et uxores nostræ : ego quoque Tuam
saluto, et omnem prosperitatem voveo, Tibi tuisque. De bello nostro contra Anglos, ut et de Danico,
Suecico et Batavico, nihil habemis certi : multò minùs de Pace cum Anglis, ut nec de bello
proximo vere in Belgio Hispanico : quidquid frustra mussitent et obganniant quidam è nostris
novarum rerum avidi, qui bellum cupiunt, et præsentem ac pacatum Reip. nostræ statum oderunt
quem ideo turbatum ac immutatum vellent. Quidam Politici speculativi, nequid sibi desit quod gar-
riant et confabulentur, novum bellum fingunt æstate proxima futurum in
regno Polonico, pro Cæsare et contra Cæsarem : sed non ego credulus illis. Ante
quinque menses hîc subita morte extinctus est D. Annibal Seestedt, Legatus
Danicus, αποο της φιλολαγνιης ; dignus morte perit qui mortua vivus adorat :
meritò suspecta libido est Quæ Venerem affectat sine viribus : Turpe senex, miles,
turpe senilis amor. Francofurti ad Mœnum eduntur novi quidam Tractatus
Medicinales Incomparabilis Doctoris, Casp. Hofmanni : de quib. nondum quidquam
certi habeo : De libris nihil habeo quidquam præter fabulas, quibus assueverunt
mercatores palatini : des Romans du Palais. Si habeas ex libris Cl. Parentis,
aliquid contra Theriacam, scribe quæso. Si nosti Medicum quendam Lubecensem,
dictum G. Frid. Laurentium, eum si placet meo nomine salutabis. Vive, vale, et
me ama. Parisijs, 18. Febr. 1667. Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Heinrich Meibomius, le 18 février 1667. Note t

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1456&cln=t

(Consulté le 03.12.2022)

Licence Creative Commons