Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 1
Transcription

Ms BIU Santé 2007, fo 235 vo.

Convalitura est ægra, vir clar. si tuis monitis obtemperet, sinátq. sibi
administrari remedia quæ tu proponis consulimus : atq. tandem et
morbo et symptomatis defungetur quib. hactenus fuit divexata.
Morbus febris est continua, cui assident colicus dolor, et proluvies
prærubra quæ per locos fertur, quorum omnium facilior erit curatio
quod una sit causa, scilicet bilis, eáq. peracris, quæ accensa putredine
febrem peperit, diffusa in membranas quæ nutritia viscera obducunt,
eas pungit, inde dolor, eadem ab omnibus exclusa partib. secedit per
locos : bilem fovet fervida viscerum intemperies, ut non antè sit
convalitura quàm sit contemperatus ardor et exclusa illuvies
biliosa. Quod ut fiat, detrahetur sanguis è brachio utroq. tum
è pede, dein blandè purgabitur fol. Oriental. et med. siliq.
Ægypt. cum solutis in decocto contemperante ; quib. peractis demer-
getur in insessum, in quo immorabitur per duas horas : tandem
usus lactis asinini erit perutilis. His si accedat optima victus lex
refrig. et humectans, spero fore ut brevi pristinam consequatur
sanitatem.

Quemadmodum qui in monomachia pugnantium alteri comprædes
inijceret, superiorem haud dubiè alterum atq. victorem redderet faceret, ita
quoq. et in pugna nativi caloris cum morbo, qui naturæ robur nar-
coticis oppugnat, videtur vinculis naturam irretire, ut ex se tunc
temporis nil quidquam possit promovere, morbus exinde superior
evadit, atq. ferè naturam prosternit, ut quæ nil amplius morbi
causis obsistat : cujus rei certiorem con inde conjecturam elicere est,
quod licèt per veternum videatur morbus dedisse inducias, ac
veluti dono divûm gratissima quies irrepere, tamen excusso arctiore soluta maligni
robore nativi caloris, medicamenti potentia, ut velut excusso arctiore somno, pejus multò habent
ægroti, atq. eo magis insultat morbus quo sensim narcoticis,
caloris nativi potestas fuit attrita et pessumdata atque
prostrata.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 1. Note t

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8131&cln=t

(Consulté le 02.02.2023)

Licence Creative Commons