Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2b. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 455 vo.

abunde declarata nobis est singularis vestræ
Facultatis in nostram benevolentia, et
eximia voluntas rerum Academicarum,
summa amicorum consensione nobiscum
procurandarum. Nos vestro semper studio
ita respondebimus, ut nequidem in eo vinci
à vobis velimus. Propterea, cùm putetis
esse è re nostra communi, ut Facultati
Artium litem intendamus, nisi quem Fisci
Universitatis Procuratorem nuper delegit,
imposito munere sponte submoveat. De-
crevimus eo ipso die ita nos ad vestras
rationes adjungere, ut in istam causam
vobiscum descensuros, eique, ubi vobis visum
fuerit, resque ipsa flagitabit, subscriptu-
ros polliceamur. Vale. Datum Parisijs
die 13. Iunij, 1651.

Vestri Ordinis et singulorum
omnium obsequentissimus
Guido Patin, saluberrimæ
Facultatis Decanus.

    Die Lunæ 19. Iunij, 1651, horâ
secundâ pomeridianâ, convocatis more
solito, per schedulam et juramentum
singulis Doctoribus, qui frequentissimi
convenerunt, decrevit Facultas non dum-
taxat solemne illud Decretum, quo nuper,

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2b. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine. Note t

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8183&cln=t

(Consulté le 23.09.2019)

Licence Creative Commons