Transcription | |
Neuhaus, Centuria vii, Epistola ii (pages 149). blata, cessare veteris Amicitiæ sacra. Tanquam siinterdictum sit ipsis Musis, ne commercia inter se agant, propter bella, quæ cum Rege vestro geri- mus. Doleo ex animo, mi Patine, quod arma hæc funesta inter nos sæviant : Qui olim tam sacro glutino sanctissimi amoris conjuncti fuimus. Gal- liarum Regibus semper optime affectis in Belgas et Batavos. Sub Quorum auspiciis et auxiliis in tan- tum, libere dico, decus et Splendorem assurexi- mus. At nunc pro dolor! utrinque odiis armisque ita sævientibus, ut vix appareat, quomodo tantæ molis opus honestis conditionibus componi possit. Jam, tertio anno labente, quod maximorum Re- gum Exercitus tam infeliciter Quietem nostram turbarint. Ereptis nobis tot urbibus, ac propug- naculis, ut eorum seriem in fastis descriptam vide- re credo, ipsis hostibus nec nepotibus tantum no- stris, fletum et lacrymas jure excutiant. O si illud aliquando tempus aureum vivere ac videre liceret, quo Regum Principumque illæ iræ atque rabies se deponerent. Et antiqua iterum fædera, quibus tam egregie nuper devincti eramus, nova fide ac pietate coalescerent ! Ita fieret, ut terra marique univer- sa Europa pristinum splendorem reciperet. No- stræque Musæ, nova quasi juventa revitescentes, in utrumque opulum suas gratulationes ac sacra commoverent. Primus Ego Gallici Regis, magni Ludovici, panegyrista futurus. Longe supra illos numeros, quibus olim ad sacros illos pedes Tha- liam meam supplex advolvi. Quando rivuli tan- tum ab Helicone nostro fluebant. Nunc, superis si placeat, totis fontibus in laudem Christianissimi Re- gis promanaturis. Stant in procinctu, quod Deus avertat, cum primo hoc vere, terribiles hinc, inde acies. Bellum, puto cui vix simile, præteritis annis, ab aliqua gente est gestum. Magno aut no- |
Imprimer cette note |
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. –
De Reiner von Neuhaus, le 1er juin 1673, note t.
Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9088&cln=t (Consulté le 20/09/2024) |