De Roland Desmarets de Saint-Sorlin, Avant 1650
Transcription

Desmarets, livre i, page 30

rumque in tumultu, ac turba ; unde librum
asportare, quem per otium domi euoluas,
nefas est ? cùm secretum, et liberum ar-
bitris locum, et quàm altissimum silentium
studentibus maximè conuenire nemo du-
bitet. Quo fit, ut illic curiositati potiùs,
quàm vtilitati plerumque inseruiatur, dum
tituli librorum tantùm leguntur, et ipsi
exteriùs inspiciuntur, aut certè leuiter per-
stringuntur : si locus dumtaxat singularis ex
illis requiratur, aut scriptura antiqua ex
manuscriptis codicibus petenda sit, quin
id in bibliotheca fieri possit, non ambigi-
tur : verùm si liber euoluendus est, quo
temporis spatio id contingere potest ? Quod
non eò dico, quòd publicarum bibliothe-
carum vsum damnem, aut improbem ; non
enim adeo desipio, etiamsi inde nihil aliud
commodi emergeret, nisi quòd docti ho-
mines illuc conueniunt, ubi de literis in-
ter se colloquia habent : verùm hæc mea
sententia est, si libri aliquando commoda-
to darentur, quibus per otium uti liceret,
longè maiorem vtilitatem fore. Verùm,
inquient, libri si asportarentur, bibliothe-
ca citò dilaberetur, ac dilapidaretur, cùm
quamplurimi reperiantur, qui libros alie-
nos retinendo, furtum se non arbitrentur

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Roland Desmarets de Saint-Sorlin, Avant 1650. Note t

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9096&cln=t

(Consulté le 01.12.2022)

Licence Creative Commons