À Johann Caspar I Bauhin, le 4 mai 1641, note u.
Transcription

Universitätsbibliothek Basel, G2 I 9:Bl., page 21 ro

Monachorum favent, quiq. in mortalium animis superstitionem
potius ingenerant quam sinceram religionem adaugeant. Pauci
omnino bonæ frugis evulgantur. Centones Loyoliticos more suo
scribere non cessant Igniatiani, sed meros centones, quib. tamen
miserum in modum capiuntur atq. inescantur plerique mor-
talium. Videtur istud sodalitium institutum, et hoc
revera præ se fert, ut eruditum faciat Orbem ; sed prorsus con-
trarium accidit ; vasti enim illi et magna mole collecti Commentarij
nihil aliud quam inscitiam afferunt, miserisq. suis lectoribus
ejusmodi nugis immorantibus meras tenebras offundunt. Ab ali-
quot annis hîc edita sunt Gul. Ballonij, olim nostri, Consiliorum
Medicinalium tomi duo : non pœnitendæ lectionis : ab anno ejusd. auctoris
editæ sunt Observationes et historiæ Epidemicæ, cum trib. alijs
opusculis, optimæ frugis : si eorum desiderio tenearis, jube tantum
et habebis, si idoneum vectorem indicaveris. Io. Riolanus, aucto[r]
Anthropographiæ, ab anno 1633. Medicinam fecerat Reginæ
matri in Belgio, Bruxellis et Antverpiæ : eamq. sequutus erat
in Angliam : tandem, diuturno et contumaci morbo confectus, e[t]
ab octo mensib. Londini reliquit, et huc rediit : circa finem
Octobris fuit illi dissecta vesica, et exemptus calculus, unde tand[em]
post multos labores convaluit : nunc, ut audio, eadem iterum e[um]
divexant symptomata, putatq. se alium adhuc calculum hæ[ret]
in vesica ; sed ad cystotomiam se reversurum unquam, præfrac[te]
negat ; affirmatq. se malle mori centies quam remedij t[am]
crudelis acerbitatem denuo pati. Audio (neq. enim vidi hominem, n[eq.]
ullum volo mihi esse commercium cum homine tam moroso) eum nun[c]
totum esse in scribendo libello de circulatione sanguinis, et [in]
examinanda sententia Harvæi, Medici Angli, cujus roga[tio]
in hunc laborem incumbit. Dixit quoq. viro mihi amicissim[o]
eum invisenti, se habere tria ad editionem parata : nimirum
1 Anthropographiam suam, quarta parte auctiorem ; quam vu[lt]
in folio excudi ; 2 sui patris opera renovata, aucta et locu[ple-]
tata multis novis tractatibus ανεκδοτοις : 3 et alium librum
quo, ait ille, demonstrabuntur infiniti errores Anatomic[orum]
præsertim in historia Anatomica, Andr. Laurentij, Casp.
Bauhini, et aliorum Anatomicorum : quæ quidem omnia an sit
ante mortem editurus, nescio. Priusquam finiam, duo ex te
scire velim ; an Genathius vester supra 7. decadem thesium Med[ica-]
rum, octavam et nonam collegerit : tum, quo modo posse[t]
ex vestra Basilea ad me deferi Historia Iesuitica in 4. auct[a]
per Lucium. Si viam aliquam deprehenderis ad hoc idoneam, quæ[so,]

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Caspar I Bauhin, le 4 mai 1641, note u.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1038&cln=u

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons