Ms BIU Santé no 2007, fo 60 vo.
Tu v. quid censes de illo homine ? certè propiùs ad furem et agyrtam impostorem
accedere videtur, quàm ad Medicinæ Doctorem, qui debet esse vir
bonus, cordatus et bene moratus. Quod vitæ superfuit, Monspelij
transegit, ubi tandem infelicem animam efflavit 8. Aprilis, 1655. ex
ingenti ulcere maligno et elephantico in faucibus ab aliquot annis annis oborto ;
elephanticus ipse in tota familia, et jure gentilitio. In tota provincia
Narbonensi, pessimè audijt tanquam Empiricus rei faciendæ avidissimus, et ad-
huc hodie tanquam miserrimus scriptor negligitur : solis tyronibus placuit, ratione
novitatis, quæ apud solos imperitos multas habet illecebras, postea v. evanuit.
Habes de homine quid noverim : veniamus ad ejus scripta, quæ majorem æstimationem
non merentur. Antehac scripsit de morbis internis et de febribus : quæ nihil
aliud sunt quàm excerpta ex ingenti et laborioso Dan. Sennerti Opere : hoc est
optimi libri miserrimum compendium : ad quod brevitatis causa tanquam ad sacram
anchoram juniores Medici confugerunt : sed pro thesauro carbones : Observationes
postea dedit, miserum, ne dicam stercoreum opus, et boni viri lectione planè indignum.
Utriq. operi ut capita produceret, quædam superaddidit de Zacuto desumpta :
nec miror : fuit enim uterque Empiricus, Chymista, et secretorum avidus
sectator : imò, fuit uterque impostor, et ut de utroque audio, ipsa fide Iudææ,
quod graviter fero : neq. enim in Scholis Principum Christianorum ferendi essent
isti nebulones à Christiana fide alieni, et à Christo abhorrentes, qui sibi
gloriosum et utile 2 reputant, imò palmarium facinus 1 ducunt, si suis fraudib.
ac imposturis Christianos deceperint. Sed quamvis de utroq. hoc affirmem, 2 hoc
tamen 1 tibi notum esse velim, me nullo modo Zacutum conferre cum Riverio,
triobolari medicastro, qui tota vita nil aliud egit, aut saltem habuit in
votis, quàm ut opes corraderet, et ægros auro emungeret : saltem ingentis laboris
nomine Zacutus ille laudem promeruit, quamvis multa habeat huc illuc inserta
mendacia, fabulosa fictáq. multa, falsas quoq. et periculosas conclusiones,
quæ in operibus artis non possunt probari : adde quod Author est periculosæ atq. necnon
perniciosæ lectionis tyronibus Medicis, adhuc juniorib. et in artis studio nondum
provectis. Sed aliás de Zacuto plura : si Tibi 2 satis ista viro 1 optimo non fuerint.
De Riverio dicam pro coronide, me nulla sui parte implorare Cl. viri D. Her.
Conringij judicium et censuram, quæ leguntur in ejus Introductio ad universam
Medicinam, pag. 147. nisi forsan Riverio favere voluisse Conringium quis putet,
utpote longè acrius et acerbiùs de illo sententiam ferre potuerit. Lugduni
ad Ararim nuper excusæ sunt ejus Institutiones, quas hîc habeo ab amico
transmissas : de quib. si roges quid sentiam ; in illis nihil video propter quod
suprà latam mutem sententiam : ejusdem enim sunt commatis cum Observationibus,
nec titivillitio meliores : in quarum Præfatione pollicetur Typographus
novam Centuriam Observationum hactenus ineditarum : utinam cæteris sint melio-
res, et instruendis Philiatris accommodatiores. Habes judicium de scriptis Riverij
meum : ex quo si placui, gaudebo : sinminus, quod Tibi, acrior et iniquior illi videar,
imputet ille sibi, scapham enim scapham nuncupo ; nec ulli cuiquam palpum obtrudo ;
dabis hoc philosophicæ libertati, et amori in Te meo, contra Riverium, qui erudito
sæculo summa animi impudentia fucum facere voluit. De duplici ejus medicamento, cujus
tam sæpe et ac importunè meminit, dicam paucis. Calomelanos Turqueti, qui
magnus fuit impostor et loculorum emunctor avidissimus, (eum a. laudat Riverius
tanquam illustrem Medicum, ut sit dignum patella operculum, habeantq. similes
labra lactucas) est mercurius dulcificatus, magni secreti 2 instar à Turqueto, 1 et
numquam revelandi traditus nobili cuidam Gallo dicto Bellebrune, quasi
diceres pulchrum et subnigrum : febrifugum a. remedium est stibium spoliatum
vi enetica, quod nec purgat per superiora, nec per inferiora, sed dumtaxat per
urinas aut sudores, ut in pulvere Cornacini. Impuri Chymistæ rem facere
conantur per secreta, ut credulos decipiant, dum desipiunt : viri boni ac eruditi
paucis et probatis utuntur medicamentis, cum quib. et legitima methodo munere suo defunguntur. |