À Gerardus Leonardus Blasius, le 28 janvier 1661, note u.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 96 vo.

Pag. 76. In quodam Parisijs dissecto, etc. Quis Tibi, Vir Cl.
rem istam de me indicaverit, nescio. Sic se res habet. Anno
1650. initio mei Decanatus, mense NovDecembri, propter nobi illustrem
quendam virum in rheda necatum, tres latro ex sicarijs ad supplicium
rotæ damnasti sunt. Ex trib. cadaveribus unum à me Decano indultum
fuit, ^ ut moris est/ per Sena-/tuconsultum, Mag. Petro Regnier, Medicinæ Doctori Paris. et Chirurgiæ Pro-
fessori, super quo demonstrarentur Operationes Chirurgicæ. In utroq.
hypochondrio detectaprehensa fuit varietas situs utriusq. visceris : lien dex-
trum occupabat, hepar sinistrum, et utraque pars sua habebat
vasa propria et distincta. De re tam mirabili, et rara, sed non nova,
Tractatum peculiarem scripsit D. Riolanus, qui habetur inter
ejus Opuscula varia et nova, hîc edita anno 1652. quem si non
habeas, facilè mittam : ut ex eo viso, textum tuum illustres in
alterius editionis spem et expectationem.

Ead. pag. legendum est Posthij, Iessenij, de la Chambre.

Pag. 77. Erasistratus, non Erisistratus. Sæpius peccavit
passim in nominibus proprijs tuus Typographus. Interdum nominasti laudasti duos
nebulones, qui nec nominari nec laudari redargui merentur : illi sunt infa-
mis impostor Paracelsus, et alter agyrta Helmontius. Abeant
isti in malam crucem, et res suas sibi habeant isti fraudum et dolo-
rum Chymisticorum patroni : neq. enim nostra refert quid illi
asini ad Lyram, de controversijs nostris senserint. De Helmontio
res omnibus est manifesta, qui vitam ejus novunt. De Paracelso,
statim vicero si consulantur Th. Erastus, Gesnerus, Sennertus,
Freitagius, Sonerus, et alij passim Germani, qui hominem nebulonem istum
graphicè depinxerunt. Dicam verbo : planè sunt indigni duo isti nebulones
qui laudentur, necquidem qui reprehendantur à Dogmaticis.

Pag. 79. In vasis renum, in ureteribus et vasis spermaticis,
admodum ludit atque variat Natura : nec mirum ; varietas enim
ista facilè percipitur in dissectione cadaverum : quam sæpius
me deprehendisse memini.

Pag. 80. Ubi de Beverovicio. Certum est interdum uno rene affecto, alte-
rum statim trahi in consensum : sed istud non est perpetuum : multos
enim vidi qui ad ultimam usque vitæ periodum facilè et copiosè minge-
runt, qui tamen unicum habebant renem sanum, alterum v. effetum,
marcidum, putrem, ulceratum, exesum, etc. de quo olim scripsi ad
Io. Beverovicium, amicum singularem. Talem difficultatem
attigit Riolanus in noster, Anthropographiæ pag. 144.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Gerardus Leonardus Blasius, le 28 janvier 1661, note u.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1187&cln=u

(Consulté le 14/04/2024)

Licence Creative Commons