Ms BIU Santé no 2007, fo 191 ro.
Pag. 359. lin. 12. persuadet legendum esse. Pag. 360. lin. 21. etiam viscerum.
Pag. 369. lin. 7. Vide lib. 6. de sanit. tuenda, cap. 8. et 7. Ibid. lin. 22.
ubi hæ πευκι. Ibid. lin. 36. quod sciam. Pag. 372. lin. 21. hoc est. Pag.
373. lin. 27. hanc an ex recentibus navibus petas, an ex. Lin. seq. quàm duo
simplicia. Pag. 379. lin. 35. à Monarde. Pag. 381. lin. 7 28. calidum et
humidum perfectè et plus. Pag. 386. lin. antepen. diversa est ratio vini Hippoc.
Pag. 388. lin. v. Sassifragiam addit ? Ibid. lin. xv. sapit ut fœniculum. Ibid. lin.
18. hoc. dele esse. Pag. 390. lin. v. cap. 24. et lib. 24. Pag. 397. lin. penult.
nihil aliud est. Pag. 405. lin. 24. exsculpseris. Lin. seq. sunt et natal.
Pag. 412. lin. 13. Quod enim illi. Ibid. lin. xv. fortasse an in. Pag. 415. lin. 23.
ex cordice radicum cocto et contuso. Pag. 423. lin. x. non ex l.c. tantùm, sed
ex cap. Sed hîc subsisto, nec ulterius progredior ; ecce enim nihil tale
cogitanti, nec speranti, venit in manus meas Index Erratorum libri de Medicamentis
Officinalibus, ab ipso Authore conscriptus, et olim ad me missus : cujus tamen non
memineram. Ecce illum ipsum ad Te mitto : utere, fruere ipso et emenda, ut
nova Editio vestra, castigatior et emendatior nostrâ Parisina, tandem
prodeat. Vale, Vir Cl. et me ama. Parisijs, 30. 24. Maij, 1665.
Tuus ex animo, Guido Patin. |