Autres écrits : Leçons de Guy Patin au Collège de France (2) : sur la Manne, note u.
Transcription

Ms BIU Santé 2007, fos 396 vo et 397 ro.

purgat, nisi per colliquationem, quod
est argumentum pravi medicamenti et
hoc habet commune cum Antimonio.
2o quia serum tantummodo eduxit, præ-
termissis et intactis crassis humoribus
viscidis et glutinosis, firmiter impactis
intestinis et Mesenterio, à quibus glutino-
sis humoribus obstruentibus et putren-
tibus pendet morbi magnitudo. 3o quia
Manna est Medicamentum siticulosum, facit
et relinquit sitim, quod est symptoma
et argumentum improbi et intempera-
ti medicamenti, nimisque properat. Illam
sitim ego refero in Mellis substantiam,
ex quo partim compositur et conficitur
ejusmodi Manna adulteratum, quod de-
vehitur ex Italia. Nihil enim aliud est,
quam Scammonium in minutum pulverem
redactum et permixtum sive potius
fucatum melle et saccaro.

Igitur το Manna 4or significat,
aut saltem diversas res 4or includit,
quarum prima est Manna Hebræorum vel
Chaldeorum, de qua videte Exodum c. 16.

[397 ro]

et variorum scriptorum Commentaria
in illum locum, præsertim vero Cornel.
à Lapide et Jacobum Bonfrerium, doc-
tissimos Jesuitas, qui multa habent
optima de illo Manna, miraculoso ci-
bo Populi Israëlitici errantis in deser-
tis Arabiæ, postquam eduxit eum Deus
è terra Ægypti et à Mose et Aa-
rone fratribus deduceretur in terram
Promissionis. Plura quoque de illo Man-
na videre est apud Salianum, in Anna-
libus Ecclesiasticis, tomi 2. pag. 110. et
sequentibus ad annum Mundi 2544, nu-
mero 284. et 285. et sequentibus. Hen-
ricum Spondanum ad eumdem annum, et Li-
bertum Fromundum, 5. l. Meteorologicorum,
c. 6o. Alia etiam leguntur apud Sebas-
tianum Barradium, Hispanum, qui de itinere
Populi Israël. scripsit elegantiss. in
suo Itinerario l. 3. c. 18. et in Annota-
tionibus Hugonis Grotii ad c. 16um Exodi.
De ipso nomine τò Manna videte Ludo-
vicum Balester, Valentinum, in Onomatographiæ

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Leçons de Guy Patin au Collège de France (2) : sur la Manne, note u.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8130&cln=u

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons