Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 19, note u.
Transcription

Ms BIU Santé 2007, fo 252 ro.

quinquies, nec de admixto vacuativo est quidquam suspicatus : dici non potest
quantopere hinc iuvatus fuerit, nam inde bis et ter quaterque nonnunquam spu-
mantia, ardendia, rufa, biliosa, et atra, et melancholica deijciebat : quo die
febrili accessione tentabatur, si alvus haud sponte descenderat, aut præcedentis
diei parcior fuisset deiectio, perfundebatur alvus clystere ; et sic sensim et
blandè vacuata materia febrili, quarto demùm mense febre defunctus est.
fuit et alterum præsidium quo mirè est levatus, nempe statim à febris initio,
iussimus ut pararetur illi iusculum ex carne vitulina, gallinacea, herbis frigi-
dis, ut lactuca, portulaca, ex oxalide saporata ; talia in die iuscula liquida quater,
haud pinguia, plena lance, in ientaculo, in prandio,in cæna et media nocte hauriebat,
nisi aliquando febrili accessione impediretur : erant enim illi vice apozematis refri-
gerantis corpus et alterantis ardorem febris, quod eò citiùs fiebat, quod quadam
substantiæ familiaritate ea iuscula in et hepar et partes solidas quàm affatim
irrigarent ; parabantur illi quotidie nova, mirúmque, quod numquam ea
fastidierit : nutriebatur decocta carne pullorum, columbarum et perdicum : vix
carnes devorare poterat sine succo mali arantij, nonnunquam t[me] in prandio
elixis pullis cibabatur, paulò antequam febrilis rigor invaderet : oscitationes,
et pandiculationes, ac extremi nasi refrigerationes, tanquam accessionis prænun-
ciæ, ægrum occupabant, túmque linteis bene calentibus, quò frigoris minor
sensus esset, et vestimentis ac stragulis bene cooperiebatur, quo devicto frigore
calor citiùs emergeret ad stridorem dentium temperandum ; dum rigeret, iube-
batur caryophyllum unum ore versare, capite linteis et mollibus pulvinaribus
undique operto esse : prohibebatur bibere antequam multus ipsum et ardens
calor invaderet : quum igitur ardens emicaret calor, adeo ut sæpe absurda
loqui inciperet, tum syrupi violac. semuncia cum aquæ decoctionis hordei plusquam
selibra agitata et transvasata illi exhibebatur in unum haustum ; idem
haustus bis aut ter repetebatur pro ardoris ratione, hinc sudori tradebatur,
talis enim potus sic opportunè exhibitus, ardorem contemperabat, innoxiè sudorem
et urinas copiosè promovebat, nam singulæ accessiones sudoribus terminabantur.
Sed et quod mirandum magis, menses duos integros et plus eo à tempore quo febris
eum dimisit, singulis noctibus ferè sudore dissolvebatur ; quærenti ex me unde
id esset, respondi id esse partim ex reliquijs materiæ febrilis, quas Natura
illi ferè quinquagenario, critico uno impetu, exer excernere non potuisset, in
hyemali partim tempestate, partim ex eo quod ipse neque tunc laborans æquè ciba-
retur, ac antequam in morbum incidisset, per aphor. 41. sect. 4. Sudor multus
ex cib somno factus absque aliqua causa manifesta, copiosore uti cibo corpus significat :
quod si non accipienti id accidat, eget evacuatione ex cacochymia non quidem
succrescente, sed superstite, ergo : ut non commoveretur tussi : nam postquam per
vernalem aeris clementiam pleniùs domo exeundi, et ad solita negotia redeundi
erit libertas, postquam erit cibo par labor, non iam sudaturum, cùm
visus est vigorem febris attigisse, iusculis prædictis admiscebantur folia cichorij
sylvestris et radices fœniculi ad pleniùs urinam promovendam et sudores, quo
nomine etiam in prandio uti eum aliquoties iussimus albo vino tenuissimo, sed
ea tenuitate offendebatur ventriculus, itaque et […] interdiximus.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 19, note u.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8149&cln=u

(Consulté le 27/04/2024)

Licence Creative Commons