Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 20
Transcription

Ms BIU Santé 2007, fo 254 ro.

quodammodo data porta per antedicta foramina ab emissarij[s]
liberatum. Perennem igitur flatuum à subtili humore prodeunti
generationem fieri in cerebro opportebit, quæ huic malo det fomitem :
eóq. potissimum, quòd præcedente noctu per somnum animalis
facultatis quiete, et veluti mitigato et discusso istiusmodi humore,
diu mane absq. huius irregularis motus insultu permaneat.
Verum enimvero quid est quod non continuè, sed per intervalla eaq.
interdum longiora malum hoc prehendit, si perennis ille humor
subtilis, et inde flatus affluant continui : cum a prædictis causis
procatarecticis urgeri [o]porteat, studijs scilicet, vel oculorum intuitu
intentiori, esu, aut loquela, antequam in scenam prodeat eiusmodi
trepidans, et morbosus motus. Quid hoc inquam aliud est dicet aliquis
quàm pravus spiritus à prava partis dispositione ibidem congest[us]
qui levi negotio pulsantibus maxillis, vel oculis attentius in
rem aliquam defixis, foras viam affectat, et tremulo inco[n]cinnoq.
motu fugiat, donec alius exoriatur, qui talia patrare sit natus ?
In tot causarum varietate, et difficultatibus versanti mihi, censeo
ad curationem confugiendum, quæ nobis patulam faciet huius
mali occasionem : si primùm quid de prognostico dixero.
Gentis est in apoplexias, et paraplegias pronæ. Neque ita dudum
cum doloribus capitis divexatur, brachij sinistri cruciatibus
est tentatus : quibus etsi omnibus integre liberatus, remane[tu]r
hæc oris veluti tortura periodica, quam dicunt Barbari recentiores
intra semiannum ni cesset tandem in paralysim cedere. At quamvis
iam ferè biennium huic affectui assueverit, ingravescente tamen
ætate verendum est ne molestijs illis opprimatur, nisi presentibus
occurerit facilioribus. adde quòd, ne quæ forinsecus nunc se obvertunt,
intus in oculum communicentur, hebetudinemque visus pariant, non
leviter metuendum esse autumam.

Frustra per tres septimanas quæq. fit sudorificis, quæq. vulgo dicitur
diæta, a medicis, interq. alios Doctissimo Dalibuzio est præscripta.
Tantum enim abest ut profuerit, quin completa illa pro jubentium

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 20. Note u

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8150&cln=u

(Consulté le 21.09.2020)

Licence Creative Commons