Laurentii Opera omnia, 4e partie, page {aaa iv} vo.
illud D. Pauli ad Romanos, Epist. i. Inexcusabilis es, ô homo omnis
qui iudicas, in quo enim iudicas alterum, teipsum condemnas, ea-
dem enim agis quæ iudicas. Et utinam morosi illi ac tetrici alieno-
rum operum censores, imò potiùs iniqui iudices, ex sapientissimo il-
lo et gravissimo Philosophorum principe, Iul. Cæsare Scaligero,
aliquando saperent. Suam, inquit, cuique laudem, laborum præ-
mium, et relinquimus libenter, et concedimus cumulate, et deferi-
mus liberaliter. Non ut quidam ignavi atque ingrati audent facere,
ut alienis laboribus titulos imponant suos : tum gratiam quam de-
bent, dissimulant superciliosi, aut eius abolent memoriam malefi-
ciis, ne sui nominis propriæque fortunæ auctoribus quidpiam debuis-
se videantur. Ceterùm novi isti homines, novi causarum iudices,
conscientiam pro accusatore, pro iudice habituri sunt posteritatem,
etc. vere enim de seipso potest noster Laurentius ; No-
strorum monimentorum vita, illorum nominis mors futura est. Stu-
dio atque magnanimite parandum, servandumque est regnum lite-
rarum, cuius anima Virtus, et Veritas est : non ambitionibus atque
factionibus exercendæ coniurationes, etc. Iis pariter Zoïlis, sequen-
tibus Senecæ verbis satisfactum velim ; Non est, inquit, quod tar-
diores faciat ad bene merendum turba ingratorum. Quàm multi in-
digni luce sunt ? et tamen dies oritur ? Mihi quoque forsan allatra-
bunt, quod non æque fideliter ut debui ; vel minus eleganter et or-
nate quam decere videbatur, multas periodes Latine reddiderim ; ve-
rum hoc a me sciant, velim, isti Zoïli ;
Ornari res ipsa negat, contenta doceri.
Sciens et prudens illud feci ; elegantiora et variis concinnata verbis
usurpaturus, si voluissem meæ potius famæ, quam publicæ utilitati,
et fideli Laurentianæ dictionis interpretationi consulere. Oblatrent
ergo et detrahant, quos non tam ad aliquid præstandum, quam ad
aliorum opera vitupetanda natos esse video ; et quibus
……………non Siculæ dapes
Dulcem elaborabunt saporem.
Nempe contemnunt omnia ; multòque maiora se intus habere simu-
lant si vellent promere ; quæ promant per me licèt, vel
……………rabie iecur incendente ferantur
Præcipites.
Eorum dicteria non curo ; eorum scommata non moror, magis me |