De Christiaen Utenbogard, le 21 août 1656, note u.
Transcription

Collège de France, ms Montaiglon, page 187 (non disponible en ligne).

“ quivis conscij erant, cùm in angulo gesta non sint, sed in officinâ typographicâ et
“ librariâ, quam professores, advocati, stùdiosi quotidie frequentant. Si quærant,
“ an ego correctioni ad prælo præfuerim ? responde, te de eo nihil posse testari tan-
“ qùam testem ocùlatùm, qùippe qui Ultrajecti non fùeris. Hoc scire te, pro-
“ vinciam illam à te demandatam D. Waterlaet, qui unà cùm typographo
“ testetur, non a V. (cùi tantùm otij non est) sed ab ipso D. Waterlaet fuisse
“ correctionem illam susceptam et procùratam.

Quid e, si non hoc falsùm jùramentùm præscribere est ? O virtùtem Theo-
logo eximio dignam ! Prægrandis epistola est, ex qùa hæc paùcùla excerpsi ;
aùtographùm ejus jam ùltra annùm sùb manibus meis est et licet metù inter-
ceptionis, vorsùtissimus Theologùs eam non aliter sùbscripserit quam tùùs quem
nosti
, eam tamen pro sùa recognovit coram jùdicibùs, cùm Schokiùs
ab eo in jùs protractùs, epistolam illam inter alia innocentiæ sùæ docùmen-
ta jùdicibùs exiberet. Quis non, tales pejerandi formùlas, à Theologo se-
niore concinatore et professore discipùlo suo præformatas et præscriptas,
legens, qùis non iùdicet inquam hominem impiùm Theologicâ dignitate indi-
gnùm ? Tantùm abest, ùt etiam à Voetiolatris jùdicibùs plùs in sententia
favoris quam ipse Schokiùs habùerit : quare de hac sententia Schokiùs
ad cùriam provincialem appellavit, ùbi cùm præceptor tot faventes jùdices
neùtiq se habitùrùm sciat, per ùnùm tamen illiùs collegij ita rem
hactenùs dirigere vaferrimùs Theologùs novit, ùt per aliqùot annos lis illa inde-
cisa pendeat, non obstantibùs quotidianis Schokiorùm sollicitationibus.
Sed hoc intolerandùm, qùod adhùc per præceptoris filiùm, Schokiùs bis in-
similetur perjùrij (sicùt legas pag. 371. Dissertationis de bonis vulgò Eccle-
siasticis
, quam tibi mitto) solùm quia pejerare nolùit in præceptoris gratiam,
cujùs patrociniùm toties cùm propriæ famæ prostitùtione intrepidè susceperat ;
quasi Schockiùs prorsùs elephanti corio aùt totùs ligneùs foret. Plura de exi-
mio isto Theologo scriberem ; sed qùid ad te nostra Babel et Theologicùm
in nos Jùdaïzantiùm odiùm, à quo nos liberet Dominùs, et asserat adversus lù-
tùlentorùm pedum tartaricos strepitus. Thersitem, qùem petijsti, mitto
unà cùm confùtatione insulsi et maledici libri. Addo examen accùratùm disp.
primæ
unà cùm Corollarijs repetitis ex dips. i. Disputationem a primam,
quam summo studio quæsivi, invenire non potui, alijs libentissimè adjunxis-
sem. Intelligens postea, olim dùos libros (nempe Academiam Ultraject.
et Gymnasiùm Ultrajectinùm) ejùsdem materiæ, scilicet contra disp. i. et maledi-
cùm Thersitem scriptos, omni diligentia usus non nisi Gymnasiùm Ultraject.
reperi. In quo lege Præfationem : sed admonitùm te velim, plùrima ibi in
Cl. D. Schokiùm dici, nec immeritò ; sed in Schokiùm qualis tùnc fùit,
cùm jùvenili fervore, præceptoris satellitem ageret, non qualis nùnc est,
Antagonistam Theologi dicti : tùnc, cùm pùer esset, ut puer loquebatur,
nùnc vir factùs, qùæ virùm decent, loquitùr. Præfationem hanc excipit
Thrasonica illa disputatio prima ad ostentationem facta, mihi diù expetita.
Hanc corollaria ex Disput. i. repetita. Dein sequitùr Gymnasiùm Ultr.
i.e. accuratùm examen. Lege per otiùm. Addo erùditissimam Cl. D. Schokij
epistolam ad Cl. D. Jo. Horenbeek
, ex intimâ antiq<ui>tate depromptam. Ubi
cùm de Aùctorib. MS loquitùr aùtor, intelligit Voetij consiliùm theologicùm
(cùm de Adversario, Voetiùm intelligit, cùm quo ipsi injùriarùm lis sub judice
pendet) belgicè ab ipso scriptùm, et à quibùsdam dùmtaxat collegarùm subscriptùm : quare
et tùnc à magistratù pro consilio prorsus sc<h>ismatico repùlsùm fùit, ùtpote non ab
omnibus Voetij collegis sùbscriptùm. Sc<h>ismatici istiùs consilij plùrimas copias

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Christiaen Utenbogard, le 21 août 1656, note u.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9065&cln=u

(Consulté le 24/02/2024)

Licence Creative Commons