De Roland Desmarets de Saint-Sorlin, Avant 1650
Transcription

Desmarets, livre i, page 31

admittere : probatis tantùm, et spectatis vi-
ris id concedi vellem, ídque sub chirogra-
pho : alioqui res omnis mihi ostentationis
magis, quàm magni alicuius emolumenti
esse videtur. Sed quorsum, inquies, ista ?
nempe ut tibi declararem, te non minùs
sapienter, quàm humaniter facere mihi vi-
deri, quòd præter præcipuum illum fru-
ctum, quem ex libris tuis, sedulò quantum
per occupationes licet, iis incumbendo,
percipis, alium etiam illos communican-
do colligis : multùm in hoc a quibusdam
cani Æsopico similibus abhorrens, qui cùm
libros suos rarò attingant, tamen illorum
facere copiam, et aliis meliùs vsuris com-
modare recusant. Ex instructissima siqui-
dem, quam possides bibliotheca, volumi-
na leuiter etiam notis, nedum amicis uten-
da liberaliter præbes : ex quorum numero
cùm is sim, qui his frequentiùs vtar ; quam-
uis sæpe aliàs, quantum eo nomine me tibi
obstrictum esse sentiam, coram testatus
sim, tamen hac etiam epistolâ significare
volui. Vale
.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Roland Desmarets de Saint-Sorlin, Avant 1650. Note u

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9096&cln=u

(Consulté le 02.12.2022)

Licence Creative Commons