À Johannes Antonides Vander Linden, le 9 février 1657
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 54 ro.

obijt, summi nostri Administri ex Sorore Card. Mazarini nepotis. Transijt illa in regionem
multorum ; quam utinam brevi sequantur tot calamitatum Authores, quib.
hodie supra modum Gallia tota opprimitur ac atteritur. Ejus vir Dux
Mercorius, filius est major natu Ducis Vindocinensis, qui spurius fuit
Henrici 4. eheu ! regis olim nostri.

Vir quidam summæ dignitatis hodie mihi retulit nostrorum
in Batavia Legatum non futurum Dominum Præsidem Thuanum, propter
ei denegatam à Mazarino eam pecuniæ summam quæ solet legatis vestris
concedi. Thuanus ille patrem habuit virum amplissimum D. Iac. Aug.
Thuanum, in Sen. Parisiensis Præsidem infulatum, rerum suo tempore gestarum
scriptorem clarissimum. Si ad vos inisset, et Legatúsq. fuisset, de Te meritisque
tuis apud eum egissem, ut eum amicum habuisses quamdiu apud Batavos
Legati munere functus esset : habeo enim illum mihi amicum et faventem :
et aliquid suprà. ^ ☉ Alia mihi superest probatio, sed invictæ veri-
tatis, quod Cl. Salmasius natus sit anno 1588. Inter Epistolas Casauboni,
quæ leguntur ad Salmasium, quædam scriptæ sunt anno 1604 et 1605. Dic,
sodes, scripsitne Casaubonus, vir maximus, de rebus Criticæ eruditionis,
ad puerum octennem ? hoc est inauditum : et tamen ita esset, si Cl. Salmasius
natus eset anno tamen 1596. Præterea, etc. recurre ad initium epistolæ pag. præced.

^ Sed ecce tuam accipio, quæ mihi gaudium excitat non vulgare, datam
Leidæ, 23. Ianu. Gratias ago de Barthio, gaudeóq. quod adhuc vivat vir
laude dignus. Quod Sim. Moinet literas meas acceperit, non dubito gaudeo et gratias
ago. Riolanus noster nondum convalescit : cætera in posterum curabo. De
libris Medicis D. Ren. Moreau, non est quod quidquam inde tibi speres subsidij : eos enim omnes
sibi redemit pro decem millib. lib. Turonensium, D. Nic. Fouquet, Procura-
tor Catholicus in Senatu Paris. et summus ærarij regij Præfectus : eam
intelligo locupletissimæ Bibliothecæ partem quæ erat de reb. Medicis : alij libri
Critici, Philosophici, Theol. vænales prostant in mundinis S. Germani,
quæ quotannis hîc habentur toto mense Februario. Ipsius Bibliothecæ nullus
Nomenclator confectus est, nec fiet in posterum, quotidie enim distrahitur. Alex.
Petronij librum de victu Rom. puto me hîc habere : quem ideo Tibi offero. Argen-
terium de vet. Medicorum errorib. numquam vidi : nec habetur in Indice ejus Operibus
præfixo. Filij mei Te salutant, ego v. imprimis, et omne officium Tibi offero polliceor.

Vale, Vir Cl. et me porro amare perge.

Tuus ex animo Guido Patin.

Parisijs, die Veneris, 9. Febr. 1657.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 9 février 1657. Note v

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1108&cln=v

(Consulté le 11.04.2021)

Licence Creative Commons