À Johannes Antonides Vander Linden, le 31 août 1657
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 61 ro.

Tandem Aprili mense Monspelij transijt regionem multorum Riverius,
anno 1655. ex faucium ulcere maligno virulento et elephantico suffocatus : de quo
priusquam finiam, rem ridiculam tibi narrabo. Edixebat ille testamento se
inhumari velle in æde Dominicanorum : (sunt apud nos Monachi quidam nigri
et albi) in quorum ædem dum magna pompa efferetur, nuda detersaque
facie, cum oculis, calcarib. auratis et ense accincto, ut generosissimum bellatorem
decebat, qui olim Illustres multorum animas demisit ad Orcum : tantus fuit
ipsius cadaveris fætor, ut ipsos vectores prope exanimaverit, adeo ut cloacam
proximam incidebit, unde nonnisi ægrè admodum multóq. cum labore potuerit
inde retrahi, planè lutosus et multa fæce conspurcatus : unde dictum ex quo infortunio sive
tristi casu, 2 dixerunt 1 nec absurdè ejus Collegæ, Eum qui tota vita famelicus et
mimicus fuerat medicaster, post obitum factum fuisse lutulentemum et inqui-
natissimum Medicum
. Sed de tanto nebulone satis et plusquam satis.

Aprilis ille mensis anni 1655. observatus fuit apud nos multis fuisse fatalis :
sex enim viri 2 notissimi, 1 summo suo merito illo mense penetrarunt ad plures, nimirum
Riverius ipse, Monspelij : Mayernius Turquetus, Londoni : et quidam Faber,
Trecensis, qui Richelio Cardinali anno 1642. venenum propinavit narcoticum
somni procurandi/ prætextu, ex quo tyrannus ipse crudellissimus, Iupiter mactator Gallicus, alter Attila,
et Christiani Orbis flagellum, 4. Dec. ad Styga transivit (quod utinam
lethale venenum ante 20. annos devorasset) Nónne mirum Tibi videtur quod
uno et eodem mense tres illi agyrtæ varijs in locis peribint : Riverius ex ulcere
elephantico : Faber ex assumpto stibio : Turquetus ex senio, et totus ulcerosus :
sed eodem mense ejusdem anni tres alij eruditissimi, et amplissima multarum
rerum cognitione illustrissimi viri fatis cesserunt. Apud vos vir Incomparabilis
Daniel Heinsius : Amstelodami David Blondellus, Theologus et Historicus præstan-
tissimus : hîc v. Lutetiæ Parisiorum, amicus meus summus Andreas Guyetus,
qui olim fuerat Cardinalis Valetæi præceptor meritissimus, et præceptoris olim
mei colendissimi D. Nic. Borbonij, Baralbani, (ad differentiam alterius Nic. Borbonij,
Vandoperani, ejus pro-patrui, qui ante centum annos vivebat) 2 qui hîc obijt ann. 1644.
1 Græci Latinique Poetæ inter paucos probatissimi, Achates fidissimus et amicus
integerrimus, et ipse inter doctissimos literratissimus, qui hîc obijt ann. ætatis 83.
Quid censes de tribus illis postremis ? certè minimus eorum trium pretio eruditione et virtute
superavit tres milliones Empiricorum, agyrtarum, stibialium et talium blateronum.

Ad quorum exitium non debuit una parari
Simia, nec serpens unus, nec culeus unus.

Sed pudet me tot ineptorum nebulorum, qui cùm sint immeritissimi, sunt etiam
indignissimi censendi qui otium nostrum occupent : ijs itaque derelictis et neglectis,
ad libros revertor.

Vidistine unquam Itinerarium Benjamini Tudelensis, in 4 recentis editionis cum
Notis alicujus eruditi viri vestratis ? Rivetum in Exodum ? eumdem in Decalogum ?
Ant. Guntherum Billichium in Examine Deliriorum Chymicorum Petri Laurembergij ?
Ejusdem Exercitium Chymicorum ultimum et supremum ? Assertionum Chymicarum
Syllogem, etc. in 4.
Si singuli isti vænales apud vos prostent, eos mihi quæso redime,
et singulorum pretium refundam. Interea v. habeto Indicem trium librorum nuper
typis mandatorum, quos hîc habeo, ut eos in Nomenclatore tuo reponas. Gabrielis
Fontani, Iacobi Filij, artium et Medicinæ Doctoris, Medicorum Massiliensium Collegio
Aggregati, de veritate Hippocraticæ Medicinæ firmissimis rationum et experimentorum momentis
stabilita et demonstrata, seu Medicina Anti-Hermetica
 : in qua Dogmata Medica,
Physiologica, etc. 4. Lugduni, 1657.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 31 août 1657. Note v

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1121&cln=v

(Consulté le 14.10.2019)

Licence Creative Commons