À Sebastian Scheffer, le 24 février 1663
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 137 vo.

numquam nisi melior et doctior recedo. Magnus hîc fuit rumor de bello contra
Papam gerendo, ad ulciscendam injuriam illatam Legato nostro D. de Crequi, à
quibusdam Papæ nepotibus : sed totum illud negotium obscurum est : nec quisquam
mortalium novit tantum mysterium, vel tam grande secretum, præter Regem.
Dominus Nic. Fouquet, Gazophylax olim noster, adhuc in carcere regio detinetur,
cum quibusdam publicanis, qui olim cum et sub Mazarino, ^ purpurato nebulone,/ et maximo prædone,/ totam etc. totam Galliam miserè
expilarunt. Omnium Operum Cardani editio nova Lugduni prodibit in lucem, mense
proximo. D. Vander Linden novam editionem adornat sui Hippocratis Græco Latinam.
Hîc aliquid expectamus ex Hollandia, de Sternuatione, de Fermento et Fermentatio-
ne, de Cervisia, etc.
Ex Anglia expectamus proximo mense, Diogenem
Laertium, cum Notis Henr. Stephani, Casauboni, Aldobrandi, Menagij et aliorum :

ut et Sam. Bochart, Ecclesiasticæ Cadomensis, librum jamdiu expectatum, De
Animantib. sacræ Scripturæ.
Incerta quædam fama brevi minatur mortem Hispaniarum
Regi : ideòq. dicitur Rex noster sese ad bellum accingere in Italia, non tam adversus
Iovem Capitolinum, quàm pro recuperando Ducatu Mediolanensi, qui verè regij juris
est, à Ludovico 12. Galliarum rege, omnium bonorum Principum optimo. Vale, et me,
quod facis, amare perge. Scriptum Parisijs, die Sabb. 17. 24. Febr. 1663. Tuus ex animo G.P.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 24 février 1663. Note v

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1261&cln=v

(Consulté le 27.09.2022)

Licence Creative Commons