À Johannes Antonides Vander Linden, le 31 août 1657
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 61 vo.

Lazarij Riverij Institutiones Medicæ, in quinque libros distinctæ. 4o
Lugduni, 1656. Benedicti Sylvatici Responsorum et Consiliorum
Medicinalium libri 4 in fol. Patavij, 1656
.

Hîc mense proximo expectamus Varandeum, cis paucos dies
absolvendum Lugduni : noli illum emere si placet : unum ejus exemplar
Tibi destinavi dono mittendum, cum alijs, quæ hîc seposui.

Dicitur Hagæ Comitis sub prælo currere novum Opus D. Ger. Io. Vossij,
de Philosophia et Philosophorum sectis
 : utinam tanti Viri (cujus memoriam
veneror ac encyclopædiam veneror suspicio,) tandem edantur Epistolæ ad amicos
Gallos et Germanos, præsertim ad Hug. Grotium et Grotij ad illum
Epistolæ. Res vestra cum nostro Panurgo Mazarino nondum bene
compositæ nec satis firmatæ videntur : vereor ne tandem politicus
iste pupuratus ruinâ domûs nostræ concidat, et publicorum negotio-
rum mole, nescio quo fato nostro, obruatur. Capitolini Væjovis
valetudo in dies mutare ac imminui videtur : nulli illi supersunt
dentes : vesica fuit illi ad perinæum pertusa, ad præcavendam ischu-
riam lethalem : adeo ut Romæ quare multi purpurati seriò cogitent
de Papatu pro se vel pro suis assequendo, etiam invito ac repugnante
Spiritu sancto, qui procul ab ijs peregrinatur. Vale, vir præstan-
tissime, ac me ama, tui amantissimum tibiq. addictissimum

Guidonem Patinum.

Parisijs, die Veneris, 31. Augusti, natali olim meo, ab anno Christi, 1601.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 31 août 1657. Note w

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1121&cln=w

(Consulté le 16.10.2019)

Licence Creative Commons