Desmarets, livre i, page 127
aulâ, sed etiam incendio dedisse scripta,
quæ cælestium mentem, et oracula ho-
minibus reuelare videbantur. Apertorum
quidem nostri cultus hostium, quales Cel-
sus, Porphyrius, Iulianus fuerunt, pesti-
fera, et abominanda scripta quin optimo
consilio, et ratione, suppressa sint, non
dubitum est. Similiter quæ ad morum cor-
ruptelam valebant, ut Elephantidis libel-
li, Aristidis Milesiaca, et talium porten-
torum omni obscœnitate referta volumi-
na ; quorum tamen iacturam quidam Ita-
lus superiore sæculo sarcire conatus est.
Sed quid Tacitus ad prudentiam ciuilem
scriptor tam appositus commeruit ? quid
tot alij alioquin vtiles fecerunt, ut peri-
rent ? Profuit ergo nihil misero Tacito,
quòd gentilis, et cognominis Imperator
eius opera in omnibus bibliothecis collo-
cauerat. Ob aliquot scilicet loca, in qui-
bus Iudæos, et Christianos perstrinxit,
pæne nobis periit eximius Historicus, quem
ideò Tertullianus mendaciorum loqua-
cissimum vocat : quamquam ea ipsa loca
in libris qui reliqui sunt, adhuc compa-
rent. Leues tamen sunt eæ clades præ iis,
quas Gothica barbaries, quæ postea vni-
uersum pæne orbem inundauit, libris in- |