Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 20
Transcription

Ms BIU Santé 2007, fo 255 vo.

paria à postrema parte cerebelliri versus cerebellum scaturiunt : ex veraci
illa Constantini Varolij præstantissimi apud Bononienses Anatomici
autopsia. Existimavi igitur, qua parte cerebri oriretur tertium
illud par, hoc est ad mediam suturæ lambdoidis regionem cauterium
applicandum : ut per insensilem transpirationem transpiraret ille flatus,
qui motus eiusmodi irregulares et auris rugitum efficit. Docebit
ad aliquot menses apertio illa quid possit. An vero in ipsorummet
musculorum origine tandem tandem infigendum sit ad angulum oculi maiore[m]
versus tarsum : Aut ad Mali regionem a qua cilij superioris, nasi et
labri summi musculi etiam oriuntur. + cumquid et ad/ maxillæ articu-/lationem conduceret ?/ qua, in masticatione/ vel locutione mota/ illico illico et dicti/ moventur perverse/ musculi. Extremum mihi hoc erit remedium,
ad quod nolim intentatis alijs refugere. Optarem etiam affabre, et
decorè illud fieret, ut grani milij instar pillulæ aureæ locus satis
profundus esset, emplastro pusillo tectus. Auri interea tinnienti
propter dictam nervorum complicationem medicamento aliquo nervos
roboranti, et tenuium partium provideri velim : inter quæ primas tenet
oleum abietinum succo, aut aqua Betonicæ temporatum : imposito
noctu præsertim pauco bombace mundo, et moscato.

Victus rationem data opera pertransivi. Homo enim est vitæ
rationis temperatissimæ, fere abstemius, et veneris temperans,
cuius si nimium ieiunus, peius se inde habere experitur. Istis
temperantijs vellem et tot Regiorum negotiorum ferias quandoq. copulari :
sed quid agas cum tam occupatissimo ? Summatim dicam
nisi istiusmodi remedijs cessarit malum, per me licet vertatur in
medicorum opprobrium.

Mœlantius.

quinto idus Sextiles
1595.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 20. Note x

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8150&cln=x

(Consulté le 21.09.2020)

Licence Creative Commons