De Christiaen Utenbogard, le 21 août 1656, note x.
Transcription

Collège de France, ms Montaiglon, page 190 (non disponible en ligne).

rigidè absq; hoc scùto prohibitus liber, quem quia novùs est,
novaq; et antiqua continet, tuæ cùriositati transmittere volùi,
et matùrissimùm tùùm jùdiciùm (cùi me libens sùbjicio) sùper
hac Apologia, et sùper jùdicio Leydensiùm de erroribùs, aùt Blas-
phemijs (ùt vocant) Poloniensium seu Socinianiorùm. Cùm aùtem
iam omnium manibùs teratur Cùnæi Satyra Menippea, scripta olim
in sui secùli homines ineptè eruditos, qui in mentem cùjùsq;
affectant imperiùm, nobilissimamq; partem, qùæ sola mancipio
non detùr, servire docent : volùi eam addere, si forsan non habeas,
ùt antiquam istam fabùlam legas, qua nostri tùrbones graphicè
describùntùr. Finem facio, ùnicùm hoc ùnicè te obtestans, ùt
apprimè cùres, ne Papa qui heic regnat, me hæc tibi scripsisse
resciscat : atrocem et irreconciliabilem Spiritùm gerit, estque observatissimùs
impiæ apud Theologos ùsitatæ legis, Chi più pecca, man-
co perdona
. Jùsto prolixiùs egi de eo, quem missùm feciste me-
liùs fùisset : verùm quia, vir celeberrime, amice integerrime, de præ-
senti rerùm mearùm statù valde anxiùs es, vivamne nimirùm an
valeam
 ; necesse jùdicavi ad te quædam perscribere de isto, dicam homi-
ne an Infernali Fùria, qùi præter quod ùniversam tùrbet remp.
et toto divisos orbe Britannos, singùlatim nostram familiam ped
pedibus concùlcat. Sed cùm avi proaviq; nostri inter primos in
hisce regionibùs fùerint qùi desperati papatùs jùgùm excùsserent, ne
degeneres exstemùs, cùm bono Deo nos Pharisaicæ isti viperarùm
progeniei viriliter opponemùs, nùnqùamq; jùgùm istùd, quod nec
ipsi nec patres nostri ferre potùerùnt, cervicibùs nostris denùo im-
poni sinemùs. Si tamen proceribùs nostris (qùod et ante ipsos tot e-
mascùlati imperatores et reges fecerùnt) visùm erit, omnia
Papis concedere, ut mùlti provident (avertat omen hoc Deùs)
sùccùmbere aùt secedere oportebit : imò nisi decrepiti mei parentes,
qùibùs post Deùm omnia debeo, obst itissent jam diù ad vos reversùm
me vidissetis : nam, ùt apertè dicam, ùbivis esse, quam in hac
urbe malim : rebùs nempe sic stantibùs, ne tù dicas,

Patriæ inimicùm suæ, nolo amicùm mihi.

Patriæ inimicùs non sùm, sed gliscentem in patria hierarchiam cane
pejùs et angùe odi, avitæ libertatis amantissimùs. Vale, vir celeber-
rime ; et qùem sùmmo semper amore prosecùtùs es, amare perge

Tui cùltorem sincerùm et devotùm
quem nosti
Christianum
Utenbogardum Med. Ultraject.

Ultrajecto 21 Aùg.
die Jovis 1656.

Quam accepi, die Mercurij,
24. Ianu. 1657. et respondi
die Ven. 2. Febr. sequentis.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Christiaen Utenbogard, le 21 août 1656, note x.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9065&cln=x

(Consulté le 27/02/2024)

Licence Creative Commons