Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2b. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 458 ro.

suffumigia, et alia id genus, inconsulto toto Collegio.
Cavet quoque ne in posterum ullus Magistrorum, vel
favore, vel gratiâ, vel quæsito quovis alio colore, præsumat
ullum de re Medica librum publici juris factum, aut etiam quemlibet Medicinæ studiosum, tanquam naviter eruditum,
faciendæque Medicinæ maturum, literis quibus sub-
scripserit commendare ; nisi petitâ primûm veniâ, et
annuente toto Ordine ; ut si (adhibito priùs consilio
atque examine) ita visum fuerit, argento sigillo,
quod præ manibus habet Decanus, obsignentur quasi
communi omnium testimonio. Qui contrà Doctor
faxit, pœnâ Facultatis arbitrio relictâ mulcta-
bitur : Ne verò quemquam Doctorum lateat, quod
est hodierna die constitutum, placuit typis quam-
primùm mandari, et per apparitores, singulis
Doctotibus significari. Actum in Scholis superioribus
Medicorum Academiæ Parisiensis, anno, mense,
et die suprà designatis.

    Guido Patinus, decanus.

    Die Veneris undecimâ Augusti, horâ secundâ
pomeridiana, commoratæ Facultati per schedulam,
more solito, retulit Decanus se obtiniusse à Mag.
Ioanne Courtin, amplissimo Rectore Academiæ,
et quatuor Procuratoribus Nationum, concessionem
summæ octingentarum libellarum Turonensium,
in unumquemque annum, pro stipendijs quatuor
Professorum nostrorum ex Academiæ fundo desu-
mendæ ; quæ singulis annis nobis persolvetur

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2b. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine. Note y

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8183&cln=y

(Consulté le 22.10.2019)

Licence Creative Commons