Ms BIU Santé 2007, fos 391 vo et 392 ro.
loco contra Cardanum, nimium fidendo quo-
rundam mercatorum relationibus exoticis
quibus illi soli dicunt credere, qui volent
decipi. Ejusmodi Amfiam à Nonnullis
Maslach Turcarum dicitur, quod verum
opium esse non potest, multo minus huic
nostro simile : quicquid argutentur,
vel saltem suspicentur in contrarium
viri eruditi, qui de re exotica dubia
et incerta, non nisi incertum, dubium
et obscurum possunt ferre judicium ;
ut liquet ex Sennerto l. j. Medicinæ
suæ practicæ, sub finem capitis 6. par-
tis secundæ.
Quod spectat ad Cicuta Socratis
(famosum illud venenum intelligo, cujus
maleficio periit optimus ille et sapien-
tissimus inter Græcos Philosophus Platonis
præceptor) in ea sum sententia vene-
num istud publicum ad necandos nocen-
tos Prætorum edicto paratum atque ser-
vatum, (ut patet ex Plutarcho in
extremo Phocione, ex Æliano in va-
ria historia, ubi de Theramena, et Pla-
tone variis in locis, præsertim in Phæ-
done ubi de morte Socratis) nunquam
fuisse merum et purum cicutæ succum, ut-
[392 ro]
pote qui solus non possit eo ipso modo
homines necare et è medio tollere, sed
potius fuisse venenum quoddam compositum
ex succo Cicutæ cum succo papaveris,
qui Græcis opium dicitur : fuit enim vene-
num istud narcoricum et quatenus tale
tres illos supra nominatos viros misere
suffocavit. Isti veneno non absimile et for-
tassis plane idem cum eo, cujus mentio-
nem fecit Theophrastus Græcus Nepos
Aristotelis l. 9. de Historia Plantarum c. 17.
ex duobus illis succis concinnato.
Tandem concludo ipsum opium med-
camentum venenatum perniciosum atque
deleterium à Medicis nunquam esse præscriben-
dum, nisi prudenter admodum agant, idque
urgente summa necessitate, in atrocis-
simo nimirum dolore aut immodicis atque
jugibus vigiliis, à quibus ipsi ægro immi-
neat præsentissimum vitæ periculum :
quod tamen etiam aliquando ipso morbo
periculosius evadit, nisi incidat in Medi-
cum peritum, exercitatum et Hippocrati-
ca illa sapientia præditum, quæ semper
requiritur in Philosopho Christiano. De cujus
usu et abusu legite elegantiss. locum Gal.
l. 12. Meth. Med. c. 1o, et Joan. Bauhinum |