À Sebastian Scheffer, le 16 juin 1661, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 103 vo.

veniet illa vestra Maltha vetus et nova ? Nullæne prostant apud
vos Orationes, Disputationes aut Theses Academicæ, quas mihi transmitti cuperem ?

Tu v. ex hac nostra Civitate quid requiris ? quidquid sit, scribe precor :
D. Morquillon Amicus tuus Te salutat. Nuper ad me scripsit Tornæsius,
Genevensis Typographus, se proximo mense missurum Indicem librorum quos ex
postremis nundinis habuit in Urbe vestra : habemus hîc pauca quædam nova,
quæ mittam per Seb. illum Switzerum, Domini Ochs mercatoris vestratis famulum :
si quæ sint alia quæ habeas in votis, scribe et jube, sicq. me deprehendes obse-
quentissimum ac paratissimum. Quo pretio vænalia prostant apud vos Opera
omnia Greg. Horstij, ante annum recusa Noribergæ ? fuit ille vir eruditus,
et in toto illo grandi Opere multa habentur optima : sed forsan ea mihi
subministrare poterit Tornesius. Interea v. Tu Vir Cl. vive, vale, et me
ama, et quum volueris scribe. Datum Parisijs, 16. Iunij, 1661.Tuus ex animo G.P.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 16 juin 1661, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1201&cln=t

(Consulté le 24/05/2024)

Licence Creative Commons