Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2b. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 457 vo.

suisque, arcanis, ut vocant remedijs, et ijs quas
falso nomine venditant antidotis, famam
quærant aliquam, emendicatis à quibusdam
Scholæ Doctoribus vel prece vel pretio literis,
quasi publico Facultatis instrumento, abu-
tuntur, ad fidem faciendam suæ eruditionis,
et eorum quæ divendunt remediorum.
A nonnullis quoque Doctoribus probatos
quosdam de re Medica libros, vel indi-
gnos qui in lucem emitterentur, vel quos
certè satius erat carere ea commendatione
quæ ex gravium ac eruditorum virorum
testimonio solet accedere : indeq. fieri,
ut quod paucorum culpâ contra antiquum
morem, minùs consideratè gestum est, universo
ordini imputetur, simúlq. credula et incauta
plebs fictis testimonijs in fraudem induca-
tur : Saluberrima Medicinæ Facultas,
re in maturam deliberationem vocata, ut
quod olim postulante viro clarissimo, Mag.
Ioanne Fernelio, anno 1554. de ea fuit
decretum redintegret, nec à veteri disciplina,
cujus semper fuit tenacissima, latum
unguem recedat ; Unanimi consensu sancit,
ne sit penes ullum Doctorem, aut etiam
ipsummet Decanum, potestas approbandi
cujuscumque privati hominis remedia,
trochiscas, pilulas, pulveres, opiatas,

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2b. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine. Note x

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8183&cln=x

(Consulté le 20.10.2019)

Licence Creative Commons