Note [9] | |
Dans ses sept « commentaires sur les Aphorismes d’Hippocrate », {a} Jacques Houllier consacre les pages 170 vo‑171 vo au 5e de la 4e section : Sub canicula et ante caniculam difficiles ac molestæ sunt purgationes. On y voit bien les contorsions auxquelles les préceptes d’Hippocrate contraignaient ses malheureux disciples au xviie s. : Nam vehemens ille æstus Canis foras evocat materiam, quam medicamentum contra a circumferentia corporis trahit ad centrum. Quare hunc temporis purgationes sunt difficiles et molestæ, quia gravia et molesta inferunt accidentia. Loquitur autem hic Hipp. de medicamentis vehementibus et agitatoriis, quæ quidem etiamsi suspecta esse debeant per id tempus, magis tamen post 10. dies quam orta est Canicula, aut plus, sed non pauciores. Hoc quidem præceptum locum habet in Hipp. regione calidissima, et similibus, sed non item in his regionibus. Nam præterquam quod habemus benigna et levia medicamenta quibus utamur, qualia sunt cassia, catholicon, lac asininum etc. hic nullum tempus salubrius magisque temperatum (præsertim quum flant Etesiæ) experimur, quam dies caniculares, adeo ut experientia constet morbos Iunio et Iulio mense natos, solvi solere mense Augusto et sub Canicula. Quare si in hosce dies incidat morbus, non veremur sæpe venam aperire, et fortiora medicamenta imperare. Verumtamen si exoriatur vehemens ardor et canicularis (ut sæpe in Gallia mense Maio et Iunio) utemur consilio Hippocratis, tum in phlebotome, tum in purgationibus præscribendis. |
Imprimer cette note |
Citer cette note
Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. –
À Gilles Ménage, le 20 juillet 1651, note 9.
Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1019&cln=9 (Consulté le 29/05/2023) |